Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 29

3.1 Hichic, Madvig; hinc, Günther; his, V. et mihi vertenti stilum in Gallias, confunditur ordo seriesque gestorum, inter multa et saeva Maximinum reperiens iam praefectum, qui potestate late diffusa, scaevum imperatori accesserat incentivum, maiestati fortunae miscenti licentiam gravem. Quisquis igitur dicta considerat, perpendat etiam cetera, quae tacentur, veniam daturus, ut prudens, si non cuncta complectimur, quae consiliorum pravitas crimina in maius exaggerando commisit.
3.2 Adulescente enim acerbitate, rationum inimica rectarum, trux suopte ingenio Valentinianus, post eiusdem Maximini adventum, nec meliora monente ullo nec retentante, per asperos actus velut aestu quodam fluctuum ferebatur et procellarum, adeo ut irascentis saepe vox et vultus etet, added in G; V omits. incessus mutaretur et color. Quam rem indicia varia testantur et certa, e quibus pauca sufficiet poni.
3.3 Adultus quidam ex his quos paedagogianos appellant, ad observandam venaticiam praedam, Spartanum canem retinere dispositus, ante praedictum tempus absolvit, adsultu eius evadere conantis appetitus et morsu: ideoque necatus ad exitium fustibus, eadem humatus est die.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi