Kitap 29
2.11
Cumque nodosis coartationibus aequitate diu calcata,calcata, Her. (cf. xxi. 13, 13); iactata, G; laqueata, Corn.; iacta, V. et nexibiliet nexibili, Lind.; et inflexibili, Corn.; et nixi uilia, V. asseveratione perditi nebulonis durante, nullam confessionem exprimere tormenta gravia potuissent, ablegatosque ab omni huius modi conscientia ipsa viros ostenderentostenderent, scripsi; ostenderet, V, ueritas ipsa o., G; res ipa o., Ernesti, Wagner. claros, calumniator quidem ita ut antea honorabiliter colebatur, illi vero exsilio et pecuniariis afflicti dispendiis, paulo postea reddita sibi multa, sunt revocati, dignitatibus integris et splendore.
2.12
Nec tamen post haec tam paenitenda repressius actum est vel pudenter, non reputante alta nimium potestate, quod recte institutis ne cum inimicorum quidem incommodis in delicta convenit ruere voluntaria, nihilque sit tam deformedeforme, added by Val. (cf. Cic., Ad Q. F. i. 1, 37), iniquum by G; V omits. quam ad ardua imperii imperil supercilia etiam acerbitatem naturae adiungi.
2.13
Sed Heliodoro (incertum morbo an quadam excogitata vi) mortuo (nolim dicere serosero, added by Momm.; V omits. : utinam nec ipsa res loqueretur!) funus eius per vespillones elatum, pullati praecedere honorati complures, inter quos et fratres iussi sunt consulares.