Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 29

1.44 Ecce autem Alypius quoque, ex vicario Britanniarum, placiditatis homo iucundae, post otiosam et repositam vitam (quoniam huc usque iniustitia tetenderat manus) in squalore maximo volutatus, ut veneficusueneficus, E, Clark; ueneficii, G; beneficus, V. reus citatus est, cum Hierocle filio, adulescente indolis bonae, urgente Diogene quodam et vili et solo,lac. after solo, Her.; no lac. in V. omnique laniena excruciate, ut verba placentia principi, vel potius accersitori, loqueretur: quo cum poenis non sufficerent membra, vivo exusto, ipse quoque Alypius post multationem bonorum exsulare praeceptus, filium miserabiliter ductum ad mortem casu quodam prospero revocatum excepit.
2.1 Per id omne tempus, Palladius ille, coagulum omnium aerumnarum, quem captum a Fortunatiano docuimus primum, ipsa sortis infimitate ad omnia praeceps, clades alias super alias cumulando, lacrimis universa perfuderat luctuosis.
2.2 Nanctus enim copiam nominandi, sine fortunarum distantia, quos voluisset, ut artibus interdictis imbutos, ita ut ferarum occulta vestigia doctus observare venator, multos intra casses lugubres includebat, quosdam veneficiorum notitia pollutos, alios ut appetitoribus imminuendae conscios maiestatis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi