Kitap 29
1.33
Cumque totius rei notitiam ita signate sub oculis iudicum subiecisset, adiecit benivole id Theodorum penitus ignorare. Post haec interrogati an ex fide sortium quas agitabant, ea praescierint quae sustinerent, versus illos notissimos ediderunt clare pronuntiantes capitalem eis hanc operam scrutandi sublimiora cito futuram; nihilo minus tamen ipsi quoque cum cognitoribus principi caedis incendiaque flatantes,flatantes, V, def. Her.; flagitantes, G. furias imminere; quorum tres ponere sufficiet ultimos: οὐ μὰν νηποινί γε σὸν ἔσσεται αἷμα καὶ αὐτοῖς Τισιφόνη βαρύμηνις ἐφοπλίσσειἐφοπλισσει, Gronov; ΕΦΟΠ, ΑΗΞΕΙ, V. κακὸν οἶτον ἐν πεδίοισι Μίμαντος ἀγαιομένοιοἀγαιομένοιο Ἄρηος, Haupt; καιομένοις κάρ, G; ΑΙΑ ΕΟ ΜΕΝΟΚΑΡ hoc, V. Ἄρηος. Quibus lectis, unguibus male mulcati, separantur exanimes.
1.34
Postea ut cogitati sceleris officina pateret aperte, honoratorum bonoratorum inducitur globus, vertices ipsos continens rerum. Cumque nihil praeter se quisque cernens, ruinam suam impelleret super alium, permissopermisso, V, restored by Pet.; permissu, Val. quaesitorum coeptans dicere Theodorus, primo in precem venialem prostratus, dein artius respondere compulsus, ostendit se cognita per Euserium, ne ad imperatorem referret, ut conatus est aliquotiens, ab eo prohibitum, asserente, non appetitu regni occupandi illicito, sed ratione quadam indeclinabilis fati, id quod sperabatur ultro venturum.