Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 28

1.21 Haec Valentinianus relatione iudicum doctus, asperius interpretantium facta, vigore nimio in negotium iussit inquiri. Et quia Frontinus, consiliariusconsiliarius, Lind.; consularius, N2; consutarius, V. ante dicti minister fuisse conceptae precationis arguebatur, concisus virgis, atque confessus, ablegatus est in exsilium ad Britannos, Amantius vero, damnatus postea rerum capitalium interiit.
1.22 Post hanc gestorum seriem Hymetius ad oppidum ductus Ocriculum, audiendus ab Ampelio urbi praefecto, et Maximino vicario, confestimque perdendus (ut apparebat) data sibi copia audentiusaudentius, Novák; erectius, C. F. W. M.; tectius, V. imperatoris praesidium appellavit, nominisque eius perfugio tectus, servabatur incolumis.
1.23 Super hoc princeps consultus, senatuisenatui, EAG; senatu, V. negotium dedit. Qui cum rem librata iustitia comperisset, eumque ad Boas, Delmatiae locum, exterminasset, aegre imperatoris iracundiam tulit, perciti vehementer, quod hominem addictum (ut ipse proposuerat) morti, clementiori sententia didicerat plexum.
1.24 Ob haec et huius modi multa, quae cernebantur in paucis, omnibus timeri sunt coepta. Et ne tot malis dissimulatis, paulatimque serpentibus, acervi crescerent aerumnarum, nobilitatis decreto legati mittuntur: Praetextatus ex urbi praefecto, et ex vicario Venustus, et ex consulari Minervius, oraturi ne delictis supplicia sint grandiora, neve senator quisquam, inusitato et illicito more, tormentis exponeretur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi