Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 28

6.28 Hoc fortunae secundioris iudicio plene comperto, deletoque tristium concitore turbarum, exsiluerunt Erechthius Erecthius et Aristomenes e latebris, qui cum sibi iussas abscidi linguas didicissent, ut prodigas,prodigas ei, V; procaces, Pet.; prodigas ad, WagnerErfurdt; prodigas ueri, Eyssen. ad longe remota declinarunt et abdita, doctoque super nefanda fraude Gratiano imperatore fidentius—Valentinianus enim obierat—ad Hesperium proconsulem et Flavianum vicarium audiendi sunt missi, quorum aequitas auctoritate mixtamixta, V; nixa, Lind. iustissima, torto Caecilio, aperta confessione cognovit, ipsum suasisse civibus suis, utsuis ut, added by Clark, c.c.; V omits without lac. gravarent mentiendo legatos. Haec acta secuta est relatio gestorum pandens plenissimam fidem; ad quam nihil responsum est.
6.29 Et nequid cothurni terribilis fabulae relinquerent intemptatum, hoc quoque post depositum accessit aulaeum. Romanus ad comitatum profectus secum Caecilium duxit, cognitores accusaturum, ut inclinatos in provinciae partem: isque Merobaudis favore susceptus, necessarios sibi plures petierat exhiberi.
6.30 Qui cum Mediolanum venissent, frustraque se tractos ob simultatesob simultates, Val.; adsimulatis, Novák; obsimulatis, V. documentis probabilibus ostendissent, absoluti redierunt ad lares. Valentiniano tamen superstite, post superiora quae narravimus, Remigius quoque digressus ad otium, laqueo vitam elisit, ut congruo docebimus loco.
← Önceki 53 / 53

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi