Kitap 28
6.21
Secutus, ut statutum est, vicarium notarius venit ad Tripolim. Hocque comperto Romanus domesticum suum illuc volucriter misit, et Caecilium consiliarium in ea provincia genitum, per quos— incertum pretio an fallaciis—circumventi municipes omnes gravabant Iovinum, destinatius asserentes nihil eorum mandasse, quae docuerat principem: eo usque iniquitate grassante ut ipse quoque Iovinus ad salutis suae discrimen confiteretur se imperatori mentitum.
6.22
Quibus per Palladium regressum iamlac. after regressun, Clark, c.c.; iam added by Her.; no lac., V. cognitis, Valentinianus ad acerbitatem proclivior Iovinum quidem ut auctorem, Caelestinum vero Concordiumque et Lucium ut falsi conscios et participes participles puniri supplicio capitali praecepit, Ruricium autem praesidem ut mendacem morte multari, hoc quoque accedente quod in relatione eius verba quaedam (ut visum est) immodica legebantur.
6.23
Ac Ruricius quidem apud Sitifim caesus est,est, added by Clark; V omits. reliqui apud Uticam sententia vicarii Crescentis addicti. Flaccianus tamen ante legatorum interitum, cum a vicario audiretur et comite, constanter saluti suae propugnans, acclamationibus iratorum militum impetuque cum conviciis paene confossus est, obicientium, ideo Tripolitanos non potuisse defendi, quod ipsi ad expeditionalis usus praebere necessaria detrectarunt.