Kitap 28
6.15
Unde elati in pertinaciam saevissimi grassatores, ipsa pulsavere moenia Leptitana Lepcitana , funestis plangoribus resonantia feminarum, quas numquam antea hostiliter clausas pavor exanimabat insolitus, obsessaque urbe per octo continuos dies, cum quidam oppugnatores sine ullo vulnerarentur effectu, redierunt ad propriapropria, EAG; proprias sedes, sugg. by Clark; proprias (lac. 4 letters at end of line), V. tristiores.
6.16
Ob quae super salute dubii cives, ultimaque temptantes, profectis ante legatis nondum reversis, Iovinum mittunt atque Pancratium, quae viderint, quaequequaeque, Her. and Clark; V omits que. ipsi perpessi sint, imperatorem fida relatione docturos. Qui Severum apud Carthaginem inventum et Flaccianum superiores illos legatos percontando quid egerint, cognoverunt eos audiri a vicario iussos et comite. E quibus Severus ilico perit vexatus acerbitate morborum: nihilo minus tamen properarunt ad comitatum magnis itineribus ante dicti.
6.17
Ingresso post haec Palladio Africam, Romanus, quas ob res venerat ante praestructurus,praestructurus, Gardt.; praestructis, Harmon; praestructus, V. ut securitatem suam in tuto locaret, numerorum principiis per quosdam secretorum mandaverat conscios, ut ei tamquam potenti et palatii summatibus proximo, stipendii, quod pertulerat, praestarent maximam partem: et ita est factum.