Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 28

6.7 Qua spe Tripolitani frustrati, formidantesque extrema, allapso legitimo die concilii, quod apud eos est annuum, Severum et Flaccianum creavere legatos, Victoriarum aurea simulacra Valentiniano ob imperii primitias oblaturos, utque lacrimosas provinciae ruinas docerent intrepide.
6.8 Quibus compertis, Romanus, misso equite velocissimo, magistrum officiorum petit Remigium, affinem suum vel rapinarum participem, ut provideret imperatoris arbitrio cognitionem huius negotii Vincentio vicarioVincentio uicario, Kellerbauer; V omits Vincentio. sibiquesibique, E, Lind.; sibi, G; ibique, V. deferri.
6.9 Venerunt in comitatum legati, aditoque principe, verbis quae perpessi sunt ostenderunt: obtulerunt decreta, textum continentia rei totius. Quibus lectis cum neque relationi officiorum magistri, faventis Romani flagitiis, nec contraria referentibus crederetur, promissa disceptatio plena dilata est eo more, quo solent inter potiorum occupationes ludi potestates excelsae.
6.10 Dum remedia quaedam a commilitio principis exspectantur, suspensis Tripolitanis, diuque anxiis, rursus globi supervenere barbarici, fiducia sublati praeteritorum, Leptitanoque Lepcitanoque agro et Oeensi interneciva populatione transcursis, expleti praedarum acervis ingentibus, abscesserunt, occisis decurionibus multis, inter quos Rusticianus sacerdotalis, et Nicasius enitebat aedilis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi