Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 28

5.11 Gratanter ratione gemina principis acceptae sunt litterae: prima quod iam inde aa, added by C. F. W. M.; V omits. temporibus priscis subolem se esse Romanam Burgundii sciunt, dein quod salinarum finiumque causa AlamannisA fragment of M begins here. saepe iurgabant. Etet, added in A; MV omit; Her. suspected a greater lacuna. catervas misere lectissimas, quae antequam milites congregarentur in unum, ad usque ripas Rheni progressae, imperatore ad struenda munimenta districto, terrori nostris fuere vel maximo.
5.12 Igitur paulisper morati, cum neque Valentinianus (ut spoponderat) die praedicto venisset, nec promissorum aliquid adverterent factum, ad comitatum misere legatos, poscentes adminicula sibi dari, redituris ad sua, ne nuda hostibus exponerent terga.
5.13 Quod ubi negari per ambages sentirent et moras, maesti exinde discesserunt et indignati. Hocque comperto, reges ut ludibrio lubibrio habiti saevientes, captivis omnibus interfectis, genitales repetunt terras.
5.14 Apud hos generali nomine rex appellatur Hendinos, et ritu veteri potestate deposita removetur, si sub eo fortuna titubaverit belli, vel segetum copiam negaverit terra, ut solent Aegyptii casus eius modi suis assignare rectoribus. Nam sacerdos apud Burgundios omnium maximus vocatur Sinistus, et est perpetuus, obnoxius discriminibus nullis, ut reges.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi