Kitap 28
5.3
Qui ducens militem rei sufficientem, cum venisset ad loca, discriminatis ordinibus, superbos barbarossuperbos barbaros, Clark; feros barbaros, Pet.; per barbaros, V. ante colluctationem adeo terruit et turbavit, ut nec controversas opponerent manus, sed signorum aquilarumque fulgore praestricti, venialem poscerent pacem.
5.4
Diuque variatis consiliis, cum id rei publicae conducere videretur, pactis indutiis, et datis ex condicione proposita iuvenibus multis, habilibus ad militiam, discedere permissi sunt Saxones, sine impedimento, unde venerant, reversuri.
5.5
Quibus omni iam formidine vacuis, reditumque parantibus, occulte pedites missi, insidias in abdita quadam valle struxerunt, unde praetereuntes aggredi negotio poterant levi. Sed longe secus accidit quam sperabatur.
5.6
Sonitu enim adventantium perciti, exsiluere quidam intempestive, visique subito, dum se firmare festinant, ululantibus lugubre barbaris, vertuntur in pedes. Stetere tamen mox conglobati, extremaque sorte vires (licet non integras) suggerente, confligere cogebantur, multaque caede perculsi, concidissent nullo relicto, ni cataphractorum equitum cuneus, ad inferendum periculum transeuntibus barbaris, ex alio latere prope divortium itineris, pari modo locatus, clamore percitus tristi, agiliter subvenisset.