Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 28

4.31 Et ubi neglegentiae tanta est caries, exoptato die equestrium ludorum illucescente, nondum solis puro iubare, effusius omnes festinant praecipites, ut velocitate currus ipsos anteeant certaturos: super quorum eventu discissi votorum studiis anxii, plurimi agunt pervigiles noctes.
4.32 Unde si ad theatralem ventum fuerit vilitatem, artifices scaenarii per sibilos exploduntur, siqui sibi aere humiliorem non conciliaverit plebem. Qui si defuerit strepitus, ad imitationem Tauricae gentis, peregrinos vociferantur pelli debere, quorum subsidiis semper nisi sunt ac steterunt, et taetris vocibus et absurdis; quae longe abhorrent a studiis et voluntate veteris illius plebis, cuius multa facete dicta memoria loquitur et venuste.uenuste, P. Thomas; uenusta, G; uenustas id, MV.
4.33 Id enim nunc repertum est pro sonitu laudum impensiore, per applicatos homines ad plaudendum, ut in omni spectaculo exodiario venatori aurigae et histrionum generi omni, et iudicibusiudicibus di (in digitos, see note 1, p. 160), lacking in M, where 7 lines are lost. celsis, itidemque minoribus, nec non etiam matronis, clametur assidue: Per te illi discant;illi discant, Clark; ille discat, G; ille discant, V. quid autem debeat disci, nemo sufficit explanare.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi