Kitap 28
4.9
Tales ubi comitantibus singulos quinquaginta ministris, tholos introierint balnearum, Ubi ubiubi ubi, V; ubiubi, G; ubi, V3WA. sunt nostri? minaciter clamant: si apparuisse subito ignotam compererint meretricem, aut oppidanae quondam prostibulum plebis, vel meritorii corporis veterem lupam, certatim concurrunt, palpantesque advenam, deformitate magna blanditiarum ita extollunt, ut Samiramim Parthi vel Cleopatras Aegyptus aut Artemisiam Cares vel Zenobiam Palmyreni. Et haec admittunt hi quorum apud maiores censoria nota senator afflictus est, ausus dum adhuc non deceret, praesente communi filia coniugem osculari.
4.10
Ex his quidam cum salutari pectoribus oppositis coeperint,coeperint, Novák; coeperunt, V (first e from p). osculanda capita in modum taurorum minacium obliquantes, adulatoribus offerunt genua suavianda savianda ,genua suavianda, AG; genas sauiandas, Niemeyer; genia etuianda, V. vel manus, id illis sufficere ad beate vivendum existimantes, et abundare omni cultu humanitatis peregrinum putantes, cuius forte etiam gratia sunt obligati, interrogatum, quibus thermis utatur aut aquis, aut ad quam successerit domum.