Kitap 28
4.1
Diu multumque a negotiis discussusdiscussus, G; discretus, Novák; discursis, V. urbanis, adigente cumulo foris gestorum, ad ea strictim exsequenda regrediar, exorsus ab Olybrii praefectura, tranquilla nimis et leni, qui numquam ab humanitatis statu deiectus, sollicitus erat et anxius, nequid usquam factum eius asperum inveniretur aut dictum, calumniarum acerrimus insectator, fisci lucra unde poterat circumcidens, iustorum iniustorumqueiustorum iniustorumque, Val.; distinctor, G; iustorumque disiunctor, V. distinctor, et arbiter plenus, in subiectos admodum temperatus.
4.2
Sed obnubilabat haec omnia vitium, parum quidem nocens rei communi,communi, A; G omits; communis, V. sed in alto iudice maculosum, quod citeriorem vitam paene omnem vergentem in luxum, per argumenta scaenica amoresque peregerat, nec vetitos nec incestos.
4.3
Post hunc urbem rexit Ampelius, cupidus ipse quoque voluptatum, Antiochiae genitus, ex magistro officiorum, ad proconsulatum geminum, indeque multo postea ad praefecturae culmen evectus, lectus alia et adet ad, AG; ad, Gardt.; V omits ad. populi favorem adipiscendum aptissimus, non numquam tamen rigidus, atque utinam in proposito perseverans. Correxisset enim ex parte, licet exigua, irritamenta gulae et ganeas taetras, ni flexus in molliora, amisisset gloriam diu victuram.