Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 28

2.13 Quaesitus in unum impiorum hominum globus, imitatus rationalis officium, ipsumque iudicem, vespertinis tenebris lugubre clamante praecone, civitatem ingressi, ambitiosam domum cuiusdam primatis, ut proscripti iussique interfici, cum gladiis obsederunt, raptaque suppellectili pretiosa, quia subito perculsi familiares, hebetatis sensibus non defenderant dominum, caesis pluribus ante revolutam lucem gressu discessere veloci.
2.14 Verum cum exuviis referti multorum, rapiendi dulcedinemdulcedinem, Clark; dulcedine nihil praetermitterent intercepti, G; dulcedine praetermitteret at interceptam, V. praetermitterent, interceptam,interceptam, restored by Clark; intercepta, Her. imperiali motu, oppressi interiere omnes ad unum, eorumque suboles parva etiam tum turn , ne ad parentum exempla subcresceret, pari sorte deleta est, et lares versi, quos ambitiose luctuosis aliorum dispendiis construxerunt. Et haec quidem textu processere narrato.
3.1 Theodosius vero dux nominis incluti, animi vigore collecto, ab Augusta profectus, quam veteres appellavere Lundinium, cum milite industria comparato sollerti, versis turbatisque Britannorum fortunis opem maximam tulit, opportuna ubique ad insidiandum barbaris praeveniens loca, nihilque gregariis imperans, cuius non ipse primitias alacri capesseret mente.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi