Kitap 28
1.4
Hoc argumentum paulo postea digestum tumore tragico Phrynichus in theatrum induxerat Athenarum, paulisperque iucunde auditus, cum cothurnatius stilus procederet lacrimosus, indignatione damnatus est populi, arbitrati non consolandi gratia sed probrose monendi, quae pertulerat amabilis civitas, nullis auctorum adminiculis fulta, hos quoque dolores scaenicis adnumerasse fabulis insolenter. Erat enim Atheniensium colonia Miletus, deducta inter Ionas alios per Nileum filium Codri, qui fertur pro patria bello se Dorico devovisse.
1.5
Sed ad proposita veniamus.
1.5
Maximinus regens quondam Romae vicariam praefecturam, apud Sopianas Valeriae oppidum obscurissime natus est, patre tabulario praesidialis officii, orto a posteritate Carporum, quos antiquis excitos sedibus, Diocletianus transtulit in Pannoniam.
1.6
Is post mediocre studium liberalium doctrinarum defensionemque causarum ignobilem, et administratas Corsicam itidemque Sardiniam, rexit deinde Tusciam. Unde morato in itinere diutius successore, transgressussuccessore, transgressus, Pet.; s. progressus, G; successoribus gressus, V. ad curandam urbis annonam, etiam provinciae moderamina retinebat, egitque consideratione triplici inter exordia cautius.