Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 27

3.10 Aedificia erigere exordiensexordiens, Bent.; exoriens, V. nova, vel vetusta quaedam instaurans, non ex titulis solitis parari iubebat impensas, sed si ferrum quaerebatur, aut plumbum, aut aes aut quicquam simile, apparitores immittebantur, qui velut ementes diversas raperent species, nulla pretia persolvendo, unde accensorum iracundiam pauperum, damna deflentium crebra, aegre potuit celeri vitare digressu.
3.11 Advenit successor eius ex quaesitore palatii, Viventius, integer et prudens Pannonius, cuius administratio quieta fuit et placida, copia rerum omnium affluente. Sedafluente. set, Clark; adfluens. sed, C. F. W. M.; fluentes et V (fluens et, V3, EAG). hunc quoque discordantis populi seditiones terruere cruentae, quasquas, Pet.; quae, V. tale negotium excitarat.excitarat, Pet.; excitauere, EAG; excitare, V (excitauere, V3).
3.12 Damasus et Ursinus supra humanum modum ad rapiendam episcopiepiscopi, Her.; episcopalem, EAG; epicops, V (episcopalem, V3). sedem ardentes, scissis studiis asperrime conflictabantur,conflictabantur, G; conflictabant, V. ad usque mortis vulnerumque discrimina adiumentis utriusque progressis, quae nec corrigere sufficiens Viventius nec mollire, coactus vi magna, secessit in suburbanum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi