Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 27

12.7 Multis post haec ultro citroque dictitatis, heiulanteque muliere truces mariti fortunas, proditionis acerrimi compulsores, in misericordiam flexi, mutavere consilium, et spe potiorum erecti, secretis colloquiis ordinarunt, hora praestituta nocturna, reclusis subito portis, validam manum erumpere, vallumque hostile caedibus aggredi repentinis, ut lateant id temptantes, polliciti se provisuros.prouisuros, Haupt; prospecturos, Novk; prodituros, EAG; produros, V.
12.8 Quibus religione firmatis, egressi, biduumque ad deliberandum quid capessere debeant, sibi concedi clausos petisse asseverantes, in desidiam obsessores traduxerunt, et vigiliis quibus ob securitatem altiore stertitur somno, civitatis aditu reserato iuventus exsiluit velox, passibusque insonis, expeditis mucronibus, repens, cum castra nihil metuentium invasissent, iacentes multos nullis resistentibus trucidarunt.
12.9 Haec inopina defectio, necesque insperatae Persarum, inter nos et Saporem discordiarum excitavere causas immanes, illo etiam accedente, quod Arsacis filium Papam,Papam, here and later, Clark; param, V. suadente matre cum paucis e munimento digressum, susceptumque imperator Valens apud Neocaesaream morari praecepit, urbem Polemoniaci Ponti notissimam, liberali victu curandum et cultu.
12.9 Qua humanitate Cylaces et Artabannes Arrabannes illecti, missis oratoribus ad Valentem, auxilium eundemque Papam sibi regem tribui poposcerunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi