Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 27

10.3 Parvo inde post intervallo, inopina rei Romanae spes laetiorum adfulsit. Cum enim Vithicabius rex, Vadomarii filius, specie quidem molliculus et morbosus, sed audax et fortis, ardores in nos saepe succenderet bellicos, opera navabaturnauabatur, vulgo; nauatur, V. impensior, ut qualibet concideretconcideret, G; conrueret, Novák; conperet, V. strage.
10.4 Et quia temptatus aliquotiens, nullo genere potuit superari vel prodi, fraude citerioris vitae ministri, studio sollicitante nostrorum, occubuit, cuius post necem aliquatenus hostiles torpuere discursus. Interfector tamen prae metu poenarum, quas verebatur si patuisset negotium, ad Romanum solum se celeri transtulit gradu.
10.5 Parabatur post haec contentioribuscontentioribus, Pet.; intentioribus, Corn.; lentioribus, V. curis, et per copias multiformes, in Alamannos expeditio solitis gravior, destinatius id publica tutela poscente, quoniam reparabilis gentis motus timebantur infidi: milite nihilo minus accenso, cui ob suspectos eorum mores nunc infimorum et supplicum, paulo post ultima minitantium, nullae quiescendi dabantur indutiae.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi