Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 27

9.9 Cuius auctoritate iustisque veritatis suffragiis, tumultu lenito, quem Christianorum iurgia concitarunt, pulsoque Ursino, alta quies est parta,parta est, Val.; est parta, sugg. by Fletcher; pari iam, EAG; pariam, V. proposito civium Romanorum aptissima, et adulescebat gloria praeclari rectoris, plura et utilia disponentis.
9.10 Namque et Maeniana sustulit omnia, fabricari Romae priscis quoque vetita legibus, et discrevit ab aedibus sacris privatorum parietes, eisdem inverecunde conexos, ponderaque per regiones instituit universas, cum aviditati multorum, ex libidine trutinas componentium, occurri nequiret. In examinandis vero litibus ante alios id impetravit quod laudando Brutum Tullius refert, ut cum nihil ad gratiam faceret, omnia tamen grata viderentur esse, quae factitabat.
10.1 Sub idem fere tempus, Valentiniano ad expeditionem caute (ut rebatur ipse) profecto,1 rebatur ipse profecto, Eyssen.; rebatur profecto, EAG; rebaturi per profecto, V. Alamannus regalis (Rando nomine) diu praestruens quod cogitabat, Mogontiacum praesidiis vacuam cum expeditis ad latrocinandum latenter irrepsit.
10.2 Et quoniam casu Christiani ritus invenit celebrari sollemnitatem, impraepedite cuiusque cuiusce modi fortunae virile et muliebre secus cum supellectili non parva indefensum abduxit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi