Kitap 27
9.6
At in Isauria, globatim per vicina digressi praedones, oppida villasque uberes libera populatione vexantes, magnitudine iacturarum Pamphyliam afflictabant et Cilicas. Quos cum nullis arcentibus, internecive cuncta disperdere, Asiae vicarius ea tempestate Musonius advertisset, Athenis Atticis antehac magister rhetoricus, deploratis novissime rebus, luxuque adiumento militari marcente, adhibitis semermibus paucis, quos Diogmitas appellant, unum grassatorum cuneum (si patuisset facultas), adoriri conatus, per angustum quendam transiens devexitatis anfractum, ad inevitabiles venit insidias, et ibi cum his confossus est quos ducebat.
9.7
Tali successu latrones praetumidos, palantesque per varia confidentius, interfectis aliquibus, ad latebrosa montium saxa, quae incolunt, excitae tandem copiae contruserunt; ubi cum eis nec quiescendi nec nee inveniendi ad victum utilia copia laxaretur, per indutias pacem sibi tribui poposcerunt, Germanicopolitanis auctoribus, quorum apud eos ut signiferae manus semper valuere sententiae, obsidibusque datis (ut imperatum est), immobiles diu mansere, nihil audentes hostile.
9.8
Haec inter Praetextatus praefecturam urbis sublimius curans, per integritatis multiplices actus et probitatis, quibus ab adulescentiae rudimentis inclaruit, adeptus est id quod raro contingit, ut cum timeretur, amorem non perderet civium, minus firmari solitum erga iudices formidatos.