Kitap 27
9.4
Et quoniam adest liber locus dicendi quae sentimus, aperte loquemur:loquemur, Her. and Clark, c.c.; loquamur, EA; loquimur, V. hunc imperatorem omnium primum in maius militares fastus ad damna rerum auxisse communium, dignitates opesque eorum sublimius erigentem, et quod erat publice privatimque dolendum, indeflexa saevitia punientem gregariorum errata, parcentem potioribus, qui tamquam peccatis indulta licentia, ad labes delictorum immanium consurgebant; qui ex eo altius anhelantes,altius anhelantes, C.F.W.M., a. superbius, Novák; anhelantes, EAG; annillantes (second n from h), V. ex nutu suo indistanter putant omnium pendere fortunas.
9.5
Horum flatus et pondera inventores iuris antiqui mollientes, etiam insontes quosdam aliquotiens suppliciis aboleri censuere letalibus. Quod saepe contingit, cum ob multitudinis crimina non nulli sortis iniquitate plectuntur innoxii; id enim non numquam ad privatorum pertinuit causas.