Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 27

6.12 En, inquit, habes, mi Gratiane, amictus, ut speravimus omnes, augustos, meo commilitonumque nostrorum arbitrio, delatos ominibus faustis. Accingere igitur pro rerum urgentium pondere, ut patris patruique collega, et assuesce impavidus penetrare cum agminibus peditum gelu pervios Histrum et Rhenum, armatis tuis proximus stare, sanguinem spiritumque considerate pro his impendere quos regis, nihil alienum putare, quod ad Romani imperii pertinet statum.statum, Her.; salutem, Haupt; latus, V.
6.13 Haec pro tempore praecepisse sufficiet, cetera monere non desinam. Nunc reliqui vos estis, rerum maximi defensores, quos rogo et obtestor, ut accrescentem imperatorem fidei vestrae commissum, servetis affectione fundata.
6.14 His dictis sollemnitate omni firmatis, Eupraxius (Caesariensis Maurus) magister ea tempestate memoriae, primus omnium exclamavit: Familia Gratiani hoc meretur statimque promotus quaestor multa et prudentibus aemulanda bonae fiduciae reliquit exempla, nusquam a statu naturae discedens intrepidae, sed constans semper legumque similis, quas omnibus una eademque voce loqui in multiplicibus advertimus causis: qui tunc magis in suscepta parte iustitiae permanebat, cum eum recta monentem, exagitaret minax imperator et nimius.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi