Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 27

4.7 Per dextrum (quod australe est) latus, scopuli tenduntur Rhodopes, unde eoum iubar exsurgit, finitur in fretum; cui undosius ab Euxino ponto labenti, pergentique fluctibus reciprocis adad, added by G; V omitus. Aegaeum, discidium panditur terrarum angustum.
4.8 Ex angulo tamen orientali, Macedonicis iungitur collimitiis, per artas praecipitesque vias, quae cognominantur Acontisma: cui proxima Arethusa cursualiscursualis, Haupt; arhetus acures vales, V. est statio, in qua visitur Euripidis sepulcrum, tragoediarum sublimitate conspicui, et Stagira, ubi Aristotelem (ut Tullius ait), fundentem aureum flumen, accipimus natum.
4.9 Haec quoque priscis temporibus loca barbari tenuere, morum sermonumque varietate dissimiles, e quibus praeter alios ut immaniter efferati memorantur Odrysae, ita humanum fundere sanguinem assueti, ut cum hostium copia non daretur, ipsi inter epulas post cibi satietatem et potus, suis velut alienis corporibus imprimerent ferrum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi