Kitap 27
1.1
Dum per eoum orbem haec, quae narravimus, diversi rerum expediunt casus, Alamanni post aerumnosas iacturas et vulnera, quae congressi saepe Iuliano Caesari pertulerunt, viribus tandem resumptis, licet imparibus pristinis, ob causam expositam supra Gallicanos limites formidati iam persultabant. Statimque post Kalendas Ianuarias, cum per glaciales tractus hiemis rigidum inhorresceret sidus, cuneatim egressa, multitudo multitude licentius vagabatur.
1.2
Horum portioni primae Charietto, tunc tune per utramque Germaniam comes, occursurus cum milite egreditur ad bella ineunda promptissimo, adscito in societatem laboris Severiano itidem comite, invalido et longaevo, qui apud CabillonaCabillona, Hadr. Val.; calidona, V. Divitensibus praesidebat et Tungricanis.
1.3
Proinde confertius agmine in unum coacto, ponteque brevioris aquae festinafestina, Kellerbauer, C. F. W. M.; summa, Pet.; firma, V. celeritate transmisso, visos eminus barbaros, Romani sagittis aliisque levibus iaculis incessebant, quae illi reciprocis iactibus valide contorquebant.
1.4
Ubi vero turmae congressae strictis conflixere mucronibus, nostrorum acies impetu hostium acriore concussa nec resistendi nec faciendi fortiter copiam repperit, cunctis metu compulsis in fugam, cum Severianum vidissent equo deturbatum, missilique telo perfossum.perfossum, N, Bent., Kiess.; per os fixum, EAG; peroffessum, V.