Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 26

2.10 Haec cum spe laetiorum polliceor, vos firmitatem factorum retinentes et fidem, dum hiberna patitur quies, animorum reparate vigorem atque membrorum, ob nuncupationem augustam, debita protinus accepturi.
2.11 Finita oratione, quam auctoritas erexerat inopina, flexit imperator in suam sententiam universos, consiliique eius viam secuti, qui paulo ante flagrantissimis vocibus aliud postulabant, circumsaeptum aquilis aquiiis et vexillis, agminibusque diversorum ordinum ambitiose stipatum, iamque terribilem, duxerunt in regiam.
3.1 Dum haec in Oriente volubiles fatorum explicant sortes, Apronianus regens urbem aeternam, iudex integer et severus, inter curarum praecipua, quibus haec praefectura saepe sollicitatur, id primum opera curabat enixa, ut veneficos (qui tunc tune rarescebant rariscebant )rariscebant, V; crebrescebant, Bent., Momm.; accrescebant, suggested by Her. captos postque agitatas quaestiones nocuisse quibusdam apertissime confutatos, indicatis consciis morte multaret, atque ita paucorum discrimine reliquos (siqui laterent), formidine parium exturbaret.
3.2 Haec egisse ideo efficaciter fertur, quod Iuliani promotus arbitrio, agentis etiam tum per Syrias, in itinere unum amiserat oculum, suspicatusque artibus se nefariis appetitum, iusto quidem sed inusitato dolore, haec et alia magna quaeritabatquaeritabat, EG; irritabat, Bent.; ritabat, V. industria. Unde quibusdam atrox visus est, in amphitheatrali curriculo undatim coeunte aliquotiens plebe, causas dispiciens criminum maximorum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi