Kitap 26
2.7
Quod erat igitur in manu positum vestra, nondum electo imperii formatore, utiliter etpropere, Pricaeus, Bent.; prospere, V. 2 et, added by EBG; Vomits. gloriose complestis, adscito inad, added by AG; ad, W2 V omits. honorum verticem eo, quem ab ineunte adulescentia ad hanc usque aetatis maturitatem splendide integreque vixisse experiundo cognoscitis. Proinde pacatis auribus accipite (quaeso) simplicioribus verbis dicentem,verbis dicentem, Novák; verbis, V. quod conducere arbitror in commune.
2.8
Adhiberi oportere in omnes casus socia potestate collegam, contemplatione poscente multiplici, nec ambigo nec repugno, curarum acervos et mutationes varias accidentium, ipse quoque ut homo formidans, sed studendum est concordiae viribus totis, per quam res quoque minimae convalescunt, quod impetrabitur facile, si patientia vestra, cum aequitate consentiens, id mihi quod mearum est partium, concesserit libens.
2.9
Dabit enim, ut spero, Fortuna consiliorum adiutrix bonorum, quantum efficere et consequi possum, diligenter scrutanti moribusscrutanti moribus, Pet.; scrutanti, G, Momm.; crutantibus, V. temperatum. Ut enim sapientes definiunt, non modo in imperio, ubi pericula maxima sunt et creberrima, verum etiam in privatis cottidianisque rationibus, alienum ad amicitiam, cum iudicaverit quisquam prudens, adiungere sibi debebit, non cum adiunxerit, iudicare.