Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 26

10.5 Verum paulo postea cognita levi praesumptione Marcelli, milites missi sunt audaces et prompti, qui eum raptum, ut deditum noxae mancipium, in custodiam compegerunt. Unde post dies paucospost dies paucos, Pet.; postridie, G; post dies, V. productus, lateribus sulcatis acerrime, pariaque perpessis consortibus, interiit,interiit, G in b; inter, V. hoc favorabilis solo quod abstulit Serenianum e medio, crudelem ut Phalarim, et illiet illi, Eyssen.; falari mille et ille, V. fidum quiaquia, Her., who thought, c.c., that in primis, or something similar, had been lost before quia; a, V. doctrinarum diritatem causis inanibus praetexebat.
10.6 Exstirpatis occasu ducis funeribus belli, saevitum est in multos acrius quam errata flagitaverant vel delicta, maximeque in Philippopoleos defensores, qui urbem seque ipsos, non nisi capite viso Procopii, quod ad Gallias portabatur, aegerrime dediderunt.
10.7 Ad gratiam tamen precantium, coerciti sunt aliqui lenius. Inter quos eminebat Araxius, in ipso rerum exustarum ardore adeptus ambitu praefecturam, et Agilone intercedente genero supplicio insulari multatus, breve post tempus evasit.
10.8 Euphrasius vero, itemque Phronemius Phronimius , missi ad occiduas partes, arbitrio obiecti sunt Valentiniani, et absolute Euphrasio, Phronemius Phronimius Cherronesum deportatur, inclementius in codem punitus negotio, ea re quod divo Iuliano fuit acceptus, cuius memorandis virtutibus, ambo fratres principes obtrectabant, nec similes eius, nec suppares.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi