Kitap 26
10.1
Eisdem fere diebus, protector Marcellus, eiusdem cognatus, agens apud Nicaeam praesidium, proditione militum et interitu Procopii cognito, Serenianum intra palatium clausum, medio noctis horrore incautum adortus, occidit. Cuius mors saluti plurimis fuit.
10.2
Nam si victoriae superfuisset incultis moribus homo, et nocendi acerbitate conflagrans, Valentique ob similitudinem morum, et genitalis patriae vicinitatem, acceptus, occultas voluntates principis introspiciens, ad crudelitatem propensioris multas innocentium ediderat strages.
10.3
Quo interfecto, idem Marcellus, occupata celeri cursu Chalcedone, concrepantibus paucis, quos vilitas et desperatio trudebat in scelus, umbram principatus funesti capessit, gemina ratione fallente, quod et Gothorum tria milia regibus iam lenitis, ad auxilium transmissatransmissa, Pet.; erant missa, V. Procopio, Constantianam praetendenti necessitudinem, ad societatem suam parva mercede traduci posse existimabat, quodque gesta in Illyrico etiam tum latebant.
10.4
Inter quae tam trepida, speculationibus fidis Aequitius doctus, conversam molem belli totius in Asiam, degressus per Succos, Philippopolim clausam praesidiis hostium, Eumolpiadam veterem, reserare magna vi conabatur, urbem admodum opportunam et impedituram eius appetitus, si pone relicta adiumenta Valenti laturus (nondum enim apud Nacoliam gesta compererat), festinare ad HaemimontumAemimontum, G; eam montum, V. cogeretur.