Kitap 26
9.9
Maiore itaque noctis parte consumpta, cum a vespertino ortu luna praelucens in diem metum augeret, undique facultate evadendi exempta, consiliorum inops Procopius, ut in arduis necessitatibus solet, cum Fortuna expostulabat luctuosa et gravi, mersusque multiformibus curis, subito a comitibus suis artius vinctus, relate iam die, ductus ad castra, imperatori offertur, reticens atque defixus, statimque abscisa cervice, discordiarum civilium gliscentes turbines sepelivit et bella, ad veteris Perpennae exemplum, qui post Sertorium inter epulas obtruncatum, dominatione paulisper potitus, a frutectis ubi latebat, extractus, oblatusque Pompeio, eius iussu est interfectus.
9.10
Parique indignationis impetu Florentius et Barchalba, qui eum duxerunt, confestim, non pensata ratione, sunt interfecti. Nam si principem legitimum prodidissent, vel ipsa Iustitia iure caesos pronuntiaret; si rebellem et oppugnatorem internae quietis, ut ferebatur, amplas eis memorabilis facti oportuerat deferri mercedes.
9.11
Excessit autem vita Procopius anno quadragesimo, amplius mensibus decem: corpore non indecoro, nec mediocris staturae, subaquilus,subaquilus, Her.; subcurvus, W2AG; subfusculu, sugg. by Clark; subcuitus, V. humumque intuendo semper incedens, perque morum tristium latebras, illius similis Crassi, quem in vita semel risisse, Lucilius affirmat et Tullius, sedsed, Bent., Hermann; set, Eyssen.; et, V. (quod est mirandum), quoad vixerat, incruentus.