Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 26

8.14 Et licet hac ex causa praesumptor momentum pertimesceret grave, tamen, cum obsistente nullo se in orientales provincias effundere libenti cunctorum assensione, iam licentius posset, avidas novitatem quandam visere, taedio asperioris imperii, quo tune tenebantur: erga alliciendas quasdam civitates Asiae legendosque eruendi peritos auri (ut sibi profuturos proeliis, quae magna exspectabat et crebra), segnius commoratus, in modum acuti mucronis obtunsus est.
8.15 Ut quondam Pescennius Niger, ad subveniendum spei rerum extremae, a Romano populo saepe accitus, dum diu cunctatur in Syria, a SeveroSyria a Severo, Val.; syria seruere, V. superatus in sinu Issico (qui est in Cilicia, ubi Dareum Alexander fudit) fugatusque in suburbano quodam Antiochiae, gregarii manu militis interiit.
9.1 Haec adulta hieme Valentiniano et Valente consulibus agebantur. translato Translate vero in Gratianum, adhuc privatum, et Dagalaifum amplissimo magistratu, aperto iam vere, suscitatis viribus Valens, iuncto sibi Lupicino cum robustis auxiliis, Pessinunta signa propere tulit, Phrygiae quondam, nunc Galatiae oppidum.
9.2 Quo praesidiis tutiustutius, Bent.; totius, VWB; ocius, NG. communito, nequid inopinum per eos emergeret tractus, praeter radices Olympi montis excelsi, tramitesque fragosos, ire tendebat ad Lyciam, oscitantem ibi Gomoarium aggressurus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi