Kitap 26
1.1
Dictis impensiore cura rerum ordinibus ad usque memoriae confinia propioris, convenerat iam referre a notioribus pedem, ut et pericula declinentur veritativeritati, Lind.; veritatis, V. saepe contigua, et examinatores contexendi operis deinde non perferamus intempestivos, strepentes ut laesos, si praeteritum sit, quod locutus est imperator in cena, vel omissum quam ob causam gregarii milites coerciti sunt apud signa, et quod non decuerat in descriptione multiplici regionum super exiguis silere castellis, quodque cunctorum nomina, qui ad urbani praetoris officium convenere, non sunt expressa, et similia plurima, praeceptis historiae dissonantia, discurrere per negotiorum celsitudines assuetae, non humilium minutias indagare causarum, quas si scitarisi scitari, CAG; sciscitari, V. voluerit quispiam, individua illa corpuscula volitantia per inane, ἀτόμους,ἀτόμους, Gardt.; atomos, V. ut nos appellamus, numerari posse sperabit.
1.2
Haec quidam veterum formidantes, cognitiones actuum variorum, stilis stills uberibus explicatas, non edidere superstites, ut in quadam ad Cornelium Nepotem epistula Tullius quoque testis reverendus affirmat. Proinde inscitia vulgari contempta ad residua narranda pergamus.