Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 25

1.17 Et ne sagittariorum procursus nostrorum cuneos disiectaret, illatis concitatius signis, spiculorum impetum fregit, datoque ad decernendum sollemniter signo, denseti Romani pedites confertas hostium frontes, nisu protruserunt acerrimo.
1.18 Et fervente certaminum mole, clipeorum sonitus et virorum, armorumque lugubre sibilantium fragor, nihil perpetiens iam remissum, campos cruore et corporum strage contexit, effusius cadentibus Persis, quibus saepe languidis in conflictu, artius pes pede collatus, graviter obsistebat, pugnare fortiter eminus consuetis, et si inclinatas suorum copias senserint, cedendo in modum imbrium pone versus directis sagittis, hostes a persequendi fiducia deterrere. Pulsis igitur pondere magnarum virium Parthis, miles solis cursu flammeo diu lassatus, signo in receptum dato ex more,ex more, added by Clark, c.c. in tentoria repedat ad audenda deinceps maiora sublatus.
1.19 In hoc proelio Persarum maior, ut dictum est, apparuit strages, nostrorum admodum levis. Eminuit tamen inter varies certaminum casus Vetranionis mors viri pugnacis, qui legionem Ziannorum regebat.
2.1 Post quae triduo indutiis destinato, dum suo quisque vulneri medetur vel proximi, commeatibus nos destitutos inedia cruciabat iam non ferenda: et quoniam frugibus exustis et pabulis, homines in discrimen ultimum venerant et iumenta, ex eo cibo, quem animalia tribunorum vehebant et comitum, imae quoque militumet militum omitted by BG. plebi penitus indigenti, pars distributa est magna.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi