Kitap 25
9.8
Illud tamen ad medullas usque bonorum pervenit, quod dum extimescit aemulum potestatis, dumque in animo perper, added by Val.; V omits.d 5. Cf. Livy, ix. 6, 1; Florus, i. xi., 9 f. Gallias et Illyricum versat, quosdam saepe sublimiora coeptasse, famam adventus sui praevenire festinans, indignum imperio facinus amictu periurii fugiendi, commisit, Nisibi prodita, quae iam inde a Mithridatici regni temporibus, ne Oriens a Persis occuparetur, viribus restitit maximis.
9.9
Numquam enim ab urbis ortu inveniri potest annalibus replicatis (ut arbitror), terrarum pars ulla nostrarum ab imperatore vel consule hosti concessa, sed ne ob recepta quidem quae direpta sunt, verum ob amplificata regna triumphales glorias fuisse delatas.
9.10
Unde Publio Scipioni ob recuperatas Hispanias, Fulvio Capua post diuturna certamina superata, et Opimio post diversos exitus proeliorum, Fregellanis tunc tune internecivis hostibus ad deditionem compulsis, triumphi sunt denegati.
9.11
Id etiam memoriae nos veteres docent in extremis casibus icta cum dedecore foedera, postquam partes verbis iuravere conceptis, repetitione bellorum ilico dissoluta, ut temporibus priscis apud Furcas Caudinas sub iugum legionibus missis in Samnio, et per Albinum in Numidia sceleste pace excogitata,pace excogitata, Clark; pace cogitata, G; pax cogitata, V. et auctore turpiter pactionis festinatae Mancino dedito Numantinis.