Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 25

9.4 Cumque nihil promoveretur, iuris iurandi religionem principe destinatius praetendente, cum oblatam ei coronam aliquamdiu recusans, coactus denique suscepisset, Silvanus quidam causarum defensor, confidentius exclamavit: Ita inquit, imperator, a civitatibus residuis coroneris. Quo verbo exasperatus, intra triduum omnes iussit excedere moenibus, detestantes rerum praesentium statum.
9.5 Appositis itaque compulsoribus, mortem siqui distulerit egredi minitantibus, moenia permixta sunt lamentis et luctu, et per omnia civitatis membra una vox cunctorum erat gementium, cum laceraret crines matrona, exsul fuganda laribus in quibus nata erat et educata, orbataque mater liberis vel coniuge viduata, procul ab eorum manibus pelleretur, et turba flebilis postes penatium amplexa vel limina, lacrimabat.
9.6 Exin variae complentur viae, qua quisque poterat dilabentium. Properando enim multi furabantur opes proprias quas vehi posse credebant, contempta reliqua supellectili, pretiosa et multa. Hanc enim reliquerunt penuria iumentorum.
9.7 Tu hoc loco (Fortuna orbis Romani) merito incusaris, quae, difflantibus procellis rem publicam, excussa regimenta perito rei gerendae ductori, consummandoconsummando, V; consunendo, Pet. iuveni porrexisti, quem nullis ante actae vitae insignibus in huius modi negotiis cognitum, nec vituperari est aequum, nec laudari.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi