Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 25

8.8 Hinc Procopius alter, notarius, et Memoridus, militaris tribunus, ad tractus Illyricos mittuntur et Galliarum, nuntiaturi Iuliani mortem et Iovianum post eius obitum ad culmen augustum evectum.
8.9 Quibus idquibus id, Löfstedt; quibus, G; quibus ut, V. mandaverat princeps, ut Lucillianum, socerum suum post depositum militiae munus, digressum ad otium, morantemque eo tempore apud Sirmium, oblatis magisterii equitum et peditum codicillis, quos eisdem tradiderat, properare Mediolanum urgerent, res firmaturum ancipites, et (quod magis metuebatur), si casus novi quidam exsurgerent, opponendum.
8.10 Quibus imperatorquibus imperator, Her. from imper.; quibus G; quibus super, Pet.; quibus per, V. secretiores addiderat litteras, Lucillianum itidem monens, ut quosdam lectos exploratae industriae fideique, duceret secum, adminiculis eorum usurus, pro incidentium captu negotiorum.
8.11 Prudentique consilio Malarichum, ex familiaribus negotiis agentem etiam tum in Italia, missis insignibus, Iovino iussit succedere, armorum magistro per Gallias, gemina utilitate praespeculata, ut et dux meriti celsioris, ideoque suspectus, abiret e medio, et homo inferioris spei ad sublimiora provectus, auctoris sui nutantem adhuc statum studio fundaret ingenti.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi