Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 25

1.9 Abiecti sunt autem sacramento etiam alii quattuor ob flagitium simile vexillationum tribuni: hoc enim correctionis moderamine leniori, impendentium consideratione difficultatum, contentus est imperator.
1.10 Progressi itaque stadia septuaginta,stadia septuaginta, tr. by PBG. attenuata rerum omnium copia, herbis frumentisque crematis, ex flammis ipsis raptas fruges et pabula, ut quisque vehere potuit, conservavit.
1.11 Hoc etiam loco relicto, cum ad tractum Maranga appellatum, omnis venisset exercitus, prope lucis confinia immensa Persarum apparuit multitudo multitude , cum Merene Merena equestris magistro militiae, filiisque regis duobus, et optimatibus plurimis.
1.12 Erant autem omnes catervae ferratae, ita per singula membra densis lamminislaminis, added by G; V omits. tectae, ut iuncturae rigentes compagibus artuum convenirent, humanorumque vultuum simulacra, ita capitibus diligenter apta aptita ,aptata ut, G; apta ut, vulgo; aptavit inbratteatis, V. ut inbracteatis inbratteatis corporibus solidis, ibi tantum incidentia tela possint haerere, qua per cavernas minutas, et orbibus oculorum affixas, parcius visitur, vel perper, added by Lind.; supra or infra, Her.; ad, Clark; V omits. supremitates narium angusti spiritus emittuntur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi