Kitap 25
7.8
Quo temporis spatio, antequam hi mitterentur, si exabusus princeps paulatim terris hostilibus excessisset, profecto venisset ad praesidia Corduenae, uberis regionis et nostrae, ex eo loco in quo haec agebantur, centesimo lapide disparatae.
7.9
Petebat autem rex obstinatius, ut ipse aiebat, sua dudum a Maximiano erepta, ut docebat autem negotium, pro redemptione nostra quinque regiones Transtigritanas: Arzanenam et Moxoenam et Zabdicenam, itidemque Rehimenam et Corduenam cum castellis quindecim, et Nisibin et Singaram et Castra Maurorum, munimentum perquam oportunum.
7.10
Et cum pugnari deciens expediret, ne horum quicquam dederetur, adulatorum globus instabat timido principi, Procopii metuendum subserens nomen, eumque affirmans, si redit cognito Iuliani interitu, cum intacto milite quem regebat, novas res nullo renitente facile moliturum.
7.11
Hac perniciosa verborum ille assiduitate nimia succensus, sine cunctatione tradidit omnia, quae petebantur, difficile hoc adeptus, ut Nisibis et Singara sine incolis transirent in iura Persarum, a munimentis vero alienandis, reverti ad nostra praesidia Romani permitterentur.