Kitap 25
5.7
Quod si gravis quidam aequitatis spectator, in ultimo rerum spiritu factum criminatur improvide, nauticos idem iustius incusabit, si amissosi amisso, Pet.; amisso (originally samisso), V. perito navigandi magistro, saevientibus flabris et mari, clavos regendae navis cuilibet periculi socio commiserunt.
5.8
His ita caeco quodam iudicio fortunae peractis, Iovianorum signifer quos Varronianus rexerat dudum, cum novo dissidens principe, etiam tum privato, ut patris eius obtrectator molestus,molestus, Haupt; immoderatus, EG; mobeatus, V. periculum ex inimico metuens iam communia supergresso, discessit ad Persas, acad Persas, EBG; ac added by G; at persae, V. data dicendi copia quae sciret, docet Saporem iam propinquantem, exstincto quem verebatur, turbine concitato calonum, ad umbram imperii Iovianum adhuc protectorem adscitum, inertem quendam et mollem. Hoc ille audito, quod semper trepidis votis optaveratoptaverat, added by E, expetebat by G; no lac. in V. et inopina prosperitate elatus, multitudine ex regio equitatu adiuncta his, qui dimicavere nobiscum, celeri disposuit gradu, agminis nostri invadi terga postremi.
6.1
Quae dum ultro citroque ordinantur, hostiis pro Ioviano caesis,caesis, added by Corn.; V omits. extisque inspectis, pronuntiatum est eum omnia perditurum, si intra vallum remansisset (ut cogitabat), superiorem vero fore profectum.