Kitap 25
4.27
Et cum sciamus adeo experimentaadeo experimenta, V, restored by Pet.; experimento ades, tr. by BG. quosdam ridereridere, Myer Spir.; ruere V2G; respuere, Pet.; reuere V; ruere, V2. improvidos, ut bella interdum victi, et naufragi repetant maria, et ad difficultates redeant quibus succubuere saepissime, sunt qui reprehendant paria repetisse principem ubique victorem.
5.1
Nec fuit post haec lamentis aut fletibus locus. Corpore enim curato pro copia rerum et temporis, utut, added by NG; V omits. ubi ipse olim statuerat, conderetur, principio lucis secutae, quae erat quintum Kalendas Iulias, hostibus ex omni latere circumfusis, collecti duces exercitus, advocatisque legionum principiis et turmarum, super creando principe consultabant.
5.2
Discissiquediscissique, Lind.; discessisque, V. studiis turbulentis, Arintheus et Victor, et e palatio Constanti residui, de parte sua quendam habilem scrutabantur; contra Nevitta et Dagalaifus proceresque Gallorum virum talem ex commilitio suo quaeritabant.