Kitap 25
1.4
Qua ex regione profecti ad Hucumbra nomine villam pervenimus, ubi per biduum omnibus ad usumusum, V; esum, vulgo. congruis etcongruis et, BG; congruis potiti et, Momm.; congruisset, V. satietate quaesita frumenti, ultra spem recreati discessimus, et confestim absque his, quae tempus vehi permisit, reliqua flammis exusta sunt.
1.5
Postridie exercitu sedatius procedente, extremos qui eo die forte cogendorum agminum officia sustinebant, necopinantes Persae adorti, negotio levi interfecissent, ni proximus equitatus noster hoc citiuscitius, Clark; ocius, G; acutius, V. intellecto, per patulas valles late diffusus, tantam molem discriminis, vulneratis qui supervenerant, reppulisset.
1.6
In hac cecidit pugna Adaces, nobilis satrapa, legatus quondam ad Constantium principem missus, ac benigne susceptus, cuius exuviis interfector Iuliano oblatis, remuneratus est ut decebat.
1.7
Eodem die Tertiacorum equestris numerus a legionibus incusatus est, quod cum ipsae hostium adversas irrumperent acies, illi paulatim dilapsi, alacritatem paene totius minuissent exercitus.
1.8
Unde ad indignationem iustam imperator erectus, ademptis signis hastisqueademptis signis hastisque, G; adeptisque diffracti, V. diffractis, omnes eos qui fugisse arguebantur, inter impedimenta et sarcinas et captivos agere iter imposuit, ductore eorum, qui solus fortiter decertarat, aliae turmae apposito, cuius tribunus turpiter proelium deservisse convincebatur.