Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 25

4.15 Liberalitatis eius testimonia plurima sunt et verissima, inter quae indicta sunt tributorum admodum levia, coronarium indultum, remissa debita multa, diuturnitate congesta, aequata fisci iurgia cum privatis, vectigalia civitatibus restituta cum fundis, absque his quos velut iure vendidere praeteritae potestates, quodque numquam augendae pecuniae cupidus fuit, quam cautius apud dominos servari existimabat, id aliquotiens praedicans, Alexandrum Magnum, ubi haberet thesauros interrogatum, apud amicos benivole respondisse.
4.16 Digestis bonis quae scire potuimus, nunc ad explicanda eius vitia veniamus, licet dicta sint carptim. Leviorislevioris, Lind.; lenitores, V (lenioris, V2. ingenii, verum hoc institute rectissimo temperabat, emendari se cum deviaret a fruge bona permittens.
4.17 Linguae fusioris, et admodum raro silentis, praesagiorum sciscitationi nimiumnimium, Clark; nimiae, EBG; nimia, V. deditus, ut aequiperare videretur in hac parte principem Hadrianum, superstitiosus magis quam sacrorum legitimus observator, innumeras sine parsimonia pecudes mactans, ut aestimaretur (si revertisset de Parthis), boves iam defuturos, Marci illius similis Caesaris, in quem id accipimus dictum:
4.18 Vulgi plausibus laetus, laudum etiam ex minimis rebus intemperans appetitor, popularitatis cupiditate, cum indignis loqui saepe affectans.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi