Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 25

4.7 Dein prudentiae eius indicia fuere vel plurima, e quibus explicari sufficiet pauca. Armatae rei scientissimus et togatae, civilitati admodum studens, tantum sibi arrogans quantum a contemptu et insolentia distare existimabat: virtute senior quam aetate: studiosus cognitionum omnium et indeclinabilis aliquotiens iudex: censor incensor in, C. F. W. M.; censoriis, V. moribus regendis acerrimus, placidus opum contemptor, mortalia cuncta despiciens, postremo id praedicabat, turpe esse sapienti, cum habeat animum, captare laudes ex corpore.
4.8 Quibus autem iustitiae inclaruit bonis, multa significant, primo quod erat pro rerum etet, vulgo; V omits. hominum distinctione, sine crudelitate terribilis, deinde quod paucorum discrimine vitia cohibebat, tum autem quod minabatur ferro potius quam utebatur.
4.9 Postremo ut multa praeteream, constat eum in apertos aliquos inimicos insidiatores suos ita consurrexisse mitissime, ut poenarum asperitatem genuina lenitudine castigaret.
4.10 Fortitudinem certaminum crebritas ususque bellorum ostendit, et patientia frigorum immanium et fervoris. Cumquecumque, Pet.; quamquam, Kellerbauer; quoque, V. corporis munus a milite, ab imperatore vero animi poscitur, ipse trucem hostem ictu confecit, audacter congressus, ac nostros cedentes obiecto pectore suo, aliquotiens cohibuit solus: regnaque furentium Germanorum exscindens, et in pulvere vaporato Persidis, augebat fiduciam militis, dimicans inter primos.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi