Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 24

2.9 Quo negotio itidem gloriose perfecto, ad civitatem Pirisaboram ventum est, amplam et populosam, ambitu insulari circumvallatam. Cuius obequitans moenia imperator et situm, obsidium omni cautela coeptabat, quasi sola formidine oppidanos a propugnandi studio summoturus. Quibus per colloquia saepe temptatis, cum nec promissis quisquam flecteretur nec minis, suscipitur oppugnandi exordium, et armatorum triplici corona circumdatis muris, aa, added by Gunther; V omits. die primo ad usque noctis initium, missilibus certabatur.
2.10 Tum defensores animo praestantes et viribus, perper, added by G; V omits. propugnacula ciliciis undique laxius pansis, quae telorum impetus cohiberent, obtecti scutis vimine firmissimo textis et crudorum tergorum densitate vestitis, validissime resistebant, ferrea nimirum facie omni: quia lamminae singulis membrorum lineamentis cohaerenter aptatae, fido operimento, totam hominis speciem contegebant.
2.11 Et aliquotiens Ormizdae utut, C. F. W. M.; indigenae, G; omni zadae et indignae, V. indigenae et regalis colloquia petentes obnixe, propinquantem probris atque conviciis ut male fidum incessebant et desertorem. Hac lenta cavillatione diei maxima parte exempta, tenebrarum silentio primo, multiformes admotae sunt machinae, coeptaque altitudo complanari fossarum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi