Kitap 24
6.2
Tutissimumque ad omnia visum est, eadem loca purgari, quae quondam similia Persae timentes, mole saxorum obruere multorum. Hacque valle purgata, avulsis cataractis undarum magnitudine classis secura, stadiis triginta decursis,decursis, Val.; depulsa, EBG; depulsis (-sa, V3, V, def. by Pet. in alveum eiecta est Tigridis, et contextis ilico pontibus transgressus exercitus iter Cochen versus promovit.
6.3
Utque lassitudini succederet quies opportuna, in agro consedimus opulento, arbustis et vitibus et cupressorum viriditate laetissimo, cuius in medio diversorium opacum opaeum est et amoenum, gentiles picturas per omnes aedium partes ostendens, regis bestias venatione multiplici trucidantis; nec nee enim apud eos pingitur vel fingitur aliud, praeter varias caedes et bella.
6.4
Proinde cunctis ex sententia terminatis, Augustus altius iam contra difficultates omnes incedens, tantumque a fortuna sperans nondum afflicta, ut propius temeritatem multa crebro auderet, validiores naves ex his quae alimenta portabant et machinas, deoneratas octogenis implevit armatis, retentoque secum classis robore firmiore, quam in tres diviserat partes, unam cum Victore comite quiete prima noctis emitti disposuit, ut flumine raptim transmisso, ripae occuparentur hostiles.