Kitap 24
4.18
Eodem mentis proposito, secuto quoque die, per varia certaminum genera controversae partes dimicantes instanter, aequis manibus et pari fortuna discedunt. Verum in omne discrimen armatis proximus princeps civitatis urgebat excidium, ne circa muros diu excubans, omitteret maiora quae temptabat.
4.19
Sed in districtis necessitatibus, nihil tam leve est quod non interdum etiam contra sperata, rerum adferat momenta magnarum. Cum enim (ut saepe) discessurae partes levius concertarent, abusive incusso ariete, qui paulo ante erat admotus, sternitur residuis omnibus altior turris, latere coctili firmissime structa, cuius ruina muri contiguum latus secum immani fragore protraxit.
4.20
Ibi tum varietate casuum obsidentium labor, obsessorumque industria vicissim facinoribus speciosis inclaruit. Nihil enim asperum ira et dolore succenso militi videbatur, nihil prohibitoribusprohibitoribus, Momm.; munitoribus, V, deleted by Kellebauer as a gloss. erat pro salute concurrentibus,concurrentibus, Madvig; currentibus, V; certantibus, Damsté. metuendum aut dirum. Nam cum anceps proeliumproelium, Her.; pugnae, sugg. by Clark; pugna, V; opus, Damsté. diutius fervens, sanguine utrimque multis caedibus fuso, diei finisset occasus, tumtur, Kiessling; tandem, G; vixdum, Pet.; dum, V. fatigationi consulitur.