Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 24

4.11 Accedebat his haut levius malum, quod lecta manus et copiosa (quae obsidebatur) nullis ad deditionem illecebris flectebatur, sed tamquam superatura, vel devota cineribus patriae, resistebat. Adversus eam aegreadversus eam aegre, Momm., adversis iam aegre, G; aduersus samaegrae, V. retentabatur, inferens se protervius miles, et pugnam vel aequo campo, iustoque proelio poscens, cumque receptui caneretur, assidue animosis hostem urgendi conatibus urebatur.
4.12 Vicit tamen nostrorum consilium contentionem virium maximam, divisisque operibus, officia quisque distributa capessit ocissime. Hinc enim ardui suggestus erigebantur, inde fossarum altitudines alii complanabant, terrarum latibula concava oblongis tramitibus alibi struebantur, locabant etiam artifices tormenta muralia, in funestos sonitus proruptura,
4.13 Et cuniculos quidem cum vineis, Nevitta et Dagalaifus curabant, ineundis autem conflictibus, et defendendis ab incendio vel eruptionibus machinis, praeerat imperator.
4.13 Cumque apparatu omni excindendae urbis labore multiplici consummato, pugna flagitaretur, Victor nomine dux reversus est ad usque Ctesiphonta, itineribus exploratis, nulla obstacula nuntians offendisse.
4.14 Quo efferati gaudio milites omnes, elatique firmioribus animis, ad certandum signum operiebantur armati.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi