Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 24

2.14 Dimicabatur nihilo minus utrubique saxorum manualium nimbis, etet, added by G; V omits. neutrubi inclinato momento, proelium atrox a lucis ortu ad initium noctis destinatione magna protractum, pari sorte diremptum est. Proinde die secuto, cum certaretur asperrime, multique funderentur altrinsecus, et aequi vigoresvigores, Corn.; vires, G; viores, V. gesta librarent, imperator omnes aleae casus inter mutuas clades experiri festinans, cuneatim stipatus, densetisque clipeis ab ictu sagittarum defensus, veloci saltu comitantibus promptis, prope portam venit hostilem, crasso ferro crustatam.
2.15 Et licet saxis et glande, ceterisque telis, cum periculi sociispericuli sociia, Clark; periculo salutis, G; periculis acus (acrius, V3, V. premeretur, fodicare tamen paratos valvarum latera ut aditum patefacerent, vocibus increpans crebris, non ante discessit, quam telorum congerie, quae superiaciebantur, se iam cerneret obruendum.
2.16 Evasit cum omnibus tamen, paucis levius vulneratis, ipse innoxius, verecundo rubore suffusus. Legerat enim Aemilianum Scipionem, cum historiarum conditore Polybio, Megalopolitano Arcade, et triginta militibus,militibus, Lind.; milibus, V. portam Carthaginis impetu simili subfodisse. Sed fides recepta scriptorum veterum recens factum defendit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi