Kitap 23
6.83
Militari cultu ac disciplina proludiisque continuis rei castrensis et armaturae, quam saepe formavimus,formavimus, V; firmavimus, B; formidavimus, Gardt. metuendi vel exercitibus maximis, equitatus virtute confisi, ubi desudat nobilitas omnis et splendor. Pedites enim in speciem mirmillonum murmillonum contecti, iussa faciunt ut calones. Sequiturque semper haec turba, tamquam addicta perenni servitio, nec stipendiis aliquando fulta nec donis. Et gentes plurimas praeter eas quas abunde perdomuit, sub iugum haec natio miserat, ita audax et ad pulveres Martios erudita, ni bellis civilibus externisque assidue vexarentur.
6.84
Indumentis plerique eorum ita operiuntur lumine colorum fulgentibus vario, ut (licet sinus lateraque dissuta relinquant flatibus agitari ventorum) inter calceos tamen et verticem nihil videatur intectum. Armillis uti monilibusque aureis, et gemmis, praecipue margaritis, quibus abundant, assuefacti post Lydiam victam et Croesum.
6.85
Restat ut super ortu lapidis huius, pauca succinctius explicentur. Apud Indos et Persas, margaritae reperiuntur in testis marinis robustis et candidis, permixtione roris anni tempore praestituto conceptae. Cupientes enim velut coitum quendam, humores ex lunari aspergine capiunt, densius oscitando. Exindeque gravidulae, edunt minutas binas aut ternas, vel uniones, ideo sic appellatas quod evisceratae conchulae singulas aliquotiens pariunt, sed maiores.