Kitap 23
6.80
Adeo autem dissoluti sunt et artuum laxitate, vagoque incessu se iactitantes, ut effeminatos existimes, cum sint acerrimi bellatores, sed magis artifices quam fortes, eminusque terribiles, abundantes inanibus verbis, insanumque loquentes et ferum, magnidici et graves ac taetri, minaces iuxta in adversis rebus et prosperis, callidi superbi crudeles, vitae necisque potestatem in servos et plebeios vindicantes obscuros: cutes vivis hominibus detrahunt, particulatim vel solidas, nec ministranti apud eos famulo mensaeque adstanti, hiscere vel loqui licet vel spuere: ita praestratispraestratis, Her. (cf. Virg., Aen. vii. 88); praestrictis, Haupt; prostrati, BG; prostratis, V. pellibus labra omnium vinciuntur.
6.81
Leges apud eos impendio formidatae, inter quas diritate exsuperant latae contra ingratos et desertores, et abominandae aliae per quas ob noxam unius, omnis propinquitas perit.
6.82
Ad iudicandum autem usu rerum spectati destinantur et integri, parum alienis consiliis indigentes, unde nostram consuetudinem rident, quae interdum facundos, iurisque publici peritissimos, post indoctorum collocat terga. Nam quod supersidere corio damnati ob iniquitatem iudicis, iudex alius cogebatur, aut finxit vetustas, aut olim recepta consuetudo cessavit.